Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 776
Unproofread scanNot analysed yet
caeteros, &quae ratio motus ei? DElum lunae; si concipias animo solidos orbes, insertum est orbi magno, instar stelglae, seu potius Epicycli alicuius: tenetque orpus telluris in sui meditullio, &circumfertur vno communi motu, cum tellure, circa solem, locum ex loco mutans. Vide schema adiectum, nec on &alterum libro IV. fol. 610. &exemplum indubitatum in Iouialibus, cuius schema est libro IV. fol. 554. Ipsa verò luna tellurem interim circumit spacio menstruo, orbitam designans eccentricam à terrae centro; idque super plano, quod per centrum terrae vsque sub Zodiacum fingitur eductum esse, sicvt illud sit affixum lineae per centrum terrae &per aliquod punctum Zodiaci tractae: Distantia lunae à tellure longissima pars est 59. de distantiâ solis ab eâdem tellure longissima; continetque totidem, sc. 50. semidiametros globi telluris. Vide lib. IV. à fol. 480. in 485. Globi lunae Diameter apparens est pars 720. de illo circulo, in quo circumit Apogaeum Lunae circa tellurem: aequatque visionis angulo, Diametrum corporis solis, longissimè à terrâ distantis. Haec suprà Lib. IV. à fol. 475. sunt stabilita: &consentiunt iis obseruationes: Vide Astronomiae partem Opticam Cap. XI. Quomodo, quoue numero respondent inaequalitates lunae, caeterorum inaequalitatibus?