Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 777
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm planetae primarii duabus in er se permixtis in aqualitatibus incedere videantur, quarum prior est in ipsis singulis propria &realis, secunda communiter omnibus quinque extrinsecus ex conditionibus visus, hoc est, propter Orbem magnum accidit: in lunâ vicissim prior illa &realis motuum inaequalitas, non vna sed tergemina est: Secunda verò, &accidentaria seu apparens, ei est nulla. Etsi enim cum orbis magni circuitu, qui planetis quinque fit causa inaequalitatis secundae, totum etiam Coelum Lunae communicat, vt dictum est: at vehuntur vnâ, coelum hoc Lunae, &tellus, oculorum domicilium: itaque nihil diuersitatis ex hoc motu, licet verissimo in obseruationes lunae redundat; semper illa cernitur incedere directè, nunquam consistere, nunquam retrò abire, vt explicatum est huius libri VI. parte IL. eoque hic lunae motus (Astronomiae lunaris causa) pro mera quiete reputatur.