Latin
LIBRI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 776-2
Unproofread scanNot analysed yet
Compensant tamen hunc defectum accidentariae inaequalitatis, primùm triplicatio iam dicta, inaequalitatis verae; Secundò temporis aequatio, explicata in doctrina sphaerica folio 286. 287. &libri huius VI. parte primâ: Tertiò Parallaxis diurna(de quâ in doctrinâ de Eclipsibus agetur) quae etiam visus est accidens. Haec enim cùm in caeteris planetis; ob interualla immensa, sentiti non possit; in Lunâ iam, vt vicinâ facilè est sensibilis.