Latin
DE INAEQVALITATE LV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 777-2
Unproofread scanNot analysed yet
unt accepti ferendi, vt infra in explicatione Variationis audiemus. Sed telluris quidem species, quantum in se, vim suam exserit aequaliter: Luminis verò effectus, ob causas sol. 562. dictas dispensatur inaequaliter. Haec igitur vna est inaequalitas, ex ipsa causa mouente in longum, quę infra tractabitur vltimo loco, diceturque variatio. Superuenit iam vtrique causae mouenti, Eccentricitas lunae, faciens vtriusque causae motricis effectus ex se ipsa etiam inaequales. Et ecce tres inaequalitates: quae ex hoc loco iam suo quaelibet ordine explicabuntur. Quomodo potuerunt inter se discerni obseruando, tot inaequalitates reales, earumque circuiriones? Inaequalitates menstruae sunt alligatae ad solem, elusque oppositum, vel loca quadrata; sic vt ab his pundis incipiant, &in haec terminentur; facilè igitur possunt Astronomi solutae inaequalitati insidiari, cùm est solitaria, in ipsis articulis Coniunctionum, Oppositionum &Quadraturarum. Solutâ verò inaequalitate lam exploratâ, computatur locus lunae secundùm tam, ad quoduis momentum mensis intermedium, &comparatur cum obseruato; sic ex differentiâ vtriisque patescit quantitas etiam menstruarum.