Latin
DE INAEQVALITATE LV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 778
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo soluta inaequalitas animaduerti potest etiam in coniunctione Lunae cum Sole, cùm Luna tunc lateat sub radiis Solis? Etsi plerunque Luna sub Sole latet; at cùm Solem tegit; tunc vel maximè &aptissimè cernitur, in ipso scilicet disco corporis solaris. Qua in re conuenit soluta inaequalitas motus Luna, cùm primariorum planetarum inaequalitate, primâ dictâ, &qua in re discrepat: 1. Idem tractus; Zodiaci scilicet, in sphaerâ fixarum, superimminet tam orbitae lunae quam caeteris sex orbitis primariorum planetarum. 2. Sicut primarii, &tellus ipsa, circumeunt corpus solis, orbitis à sole eccentricis, &celeritate acommodatâ ad interualla solis variabilia: sic luna priuatim suo proprio motu circumit terrae globum, orbitâ à terrâ eccentricâ, &celeritate accommodatâ, ad internalla lunae &terrae variabilia. Quibus circulis opus est ad docendam inaqualita tem Lunae solutam? Vnicâ eccentricâ orbitâ, figurae quàm proximè circularis, hoc est, ellipticae, ad eclipticae planum inclinatâ: super lineâ, quae per centrum terrae transit: qualibus orbitis vsi sunt etiam planetae primarii? Quomodo describendae sunt secundum Copernicum, linca Apsidum, Limitum, Nodorum, motusque lunae &loca singulorum ipsa Copernicus non statuit sensibilem distantiam centri terrae ¢ri Zodiaci, collatam ad immensam fixarum altitudinem: ideò lineae hae simpliciter intelliguntur educi ex centro terrae, per puncta Apsidis, Limitis, Nodi, vel puncta quaecunque in orbitam lunae, vsque sub fixas, ibique signare loca dictorum punctorum ellunae. At quia in instrumentis manuaruis Theoriasum, exprimi nequit immensitas illa Zodiaci: definindae igitur sunt istae lineae (non minus in luna quam site huius libri VI.