Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 78
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sunt hic aeris munia, quae nequit exsequi causa coelestis seipsa. Si ex una sola Orientis plaga secundaria lux allaberetur, sic ut aer non undiquaque colluceret in plagas omnes, nunquam illucesceret in cubiculis ante Solis ortum, &tabulae orienti obversae latus occiduum esse in metis tenebris. II. Substantia illa circa solem lucida interdum deficit, crepuscula nunquam. III. Substantia illa occupat regionem soli vicinam, crepusculi lux paulò ante solis ortum, praesertim aestate, coelo toto diffusa spectatur: totus igitut aer illuminatur, eriamsi nondum tangatur undique solis radijs. IV. Manifesta cerniturdistinctio penè semicircularis è regione solis inter partem aeris superiorem illuminatam, &inferio. rem, vel mane nondum illuminatam, vel vesperi jam desertam à radijs Solis, quod emphaticè tribus verbis expressit Virgilius. Ruit oceano nox. Hanc autem speciem non valet exprimere substantia lucida circi Solem. Crepuscula variant diuturnitate, etiam cum cansa coelestis non variatur. Nam in quibusdam terris, ut de Chilensi testatur Iosephus a Costa, crepuscula sunt brevissima, sic ut intra quadrantem unum Horae, ex profunda nocte fiat dies clarissima, solem ipsum enixa Oportet igitur praeter ascensiones rectiores, de quibus libro III. etiam aerem inter causas admittere, qui lecis illis purior, pellucidior, minusque illuminabius sit, quam penes nos. VI. Praebent huic rei testimonium etiam diversae partes anni. Diebus enim hibernis crepuscula sunt brevia, quia defectu caloris aer est humilis, aestivis contia sunt longa &pernoctia, quia caloris excessu aer est altior. Nam substantia circa solem lucida, etsi variabilis est: non observat tamen circuitum caloris &frigoris elementaris, ipsa coelestis existens: nec sufficiunt solae causae astronomicae, libro III. explicandae, ad efficiendam hanc varietatem. VII. Quin atiam eodem in loco, ijsdem temporibus anni, promutationibus aurae, variantur crepuscula. Tempore enim hiberno, post gelu, quando ad stimulum aspectuum, subitanea resolutio frigoris ingruit maturius diescit. Vapor enim ebulliens ex terra, qui