Latin
79
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 79
Unproofread scanNot analysed yet
frigus solvit, qui parietes incrustat pruinâ humectatque, qui ventos &pluvias gignit; idem etiam in majorem evehitur altitudinem, vi caloris sub terrâ adsciti; ut &maturius &fortius à sole illuminetur, vicissimque illuminet: Causa verò coelestis, seu materia circa solem lucida non tam facile &celeriter mutatur, ut postularet hic effectus, nec sentit stimulum illum aspectuum quia aspectus formatur tantum in terrâ, non eodem tempore etiam apud Solem. At reporeußus radiorum in cava superficie aeris non Videtur admiscendus? Imò ex septem munijs aeris jam explicatis, secundum sie est comparatum, ut sine hoc repercussu nequeat praestari. Aer enim cum certò sit tam humilis, eficiente substantiâ circa solem lucidam, non posset illuminari in tanta solis profunditate grad. 18. si non lux solis quasi per multas manus, ordine se mutuo consequentes, id est, per multa repercutientia puncta, ad nos usque derivaretur. Vtere tamen, si libet, pro repercussibus speculanibus, revibratione, seu illuminatione remotiorum aeris particularum à vicinioribus Soli: sicut cum Sol illuminat nubem, nubes tectorium in platea, tectorium pularm domus interiora, tabulata faciem scribentis facies papyrum, rursum prorsumque.