Latin
DE INAEQVALITATIBVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 792
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquid hoc loco Mensis vel lunationis vocabulum induit aliquam technicam significationem, &quae illa: Omninò: Nam etsi Apsides &Nodi emigrant è copulis &Quadris motu continuo, sic vt nulla pars mensis alii parti similis sit in dispositione Apogaei vel Nodi ad Phases: fingimus tamen; dispositionem hanc toto mense manere talem, qualis inuenitur ad momentum illud, ad quod lunae locus est dispiciendus. Quid igitur appellas octantes, quid quadras, &quid copulas?