Latin
DE INAEQVALITATIBVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 793
Unproofread scanNot analysed yet
Generaliter &technicè, quouis proposito momeniô, locove lunae, sunt puncta illa orbitae, in quibus si sunc esset luna; soli, vel Octili vel Quadrato vel Triodili aspectu configuraretur; vel copularetur eidem ex nidem vel opposita plagâ Vt in adiecto schemate, in quo A. Terra, B centrum Ecvntrici D. si sol sit in linea AH. &luna in D. vel N. vel in queuis aliopuncto orbitae tunc illa vice, puncta H. &G. viumgerunt copularum, I. &K. vicem quadrarum, L. vium Octantis. Specialiter &rarius ipsa loca verarum phasium lulae, quarum vnaquaeque suo apparet momento, his lominibus veniunt. Nam luna in copulâ à sole remoiori apparet plena, in Octantibus illi proximis, gibba; nQuadris, bifida, in Octantibus soli propioribus, faltata seu cornuta, Gracè μίνοειδὴς; in copulâ citeriori ttinguitur. Tunc verò non nisi abusiuè quadrantes, Octantes vel semicirculi dici possunt, arcus interiecti: quippe in Eclipticâ paulò minores sunt suis hisce nomnibus. In orbitâ verò Eccentrica lunae, maiores, pariecirciter duodecimâ, vt ex sequentibus patebit. DE INAEQVALITATE TEM