Latin
81
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Sic itaque latiori parte sensorij instrumenti, non ampliores tantum stellae repraesentantur, quam sunt, sed etiam scintillationes earum reales forius movent visum: quae omnia in Opticis, inque modo Visionis vero &genuino demonstrationibus inuixa sunt olarissimis &jucundissimis. Cur autem in Horizonte potissimum &quatidie, Sol luna &constellationes tam magnae Videntur: atqui prius contrarium efficiebant refractiones, scilicet res in ortu vel occasu seipsis minores apparentes? Diversissima sunt in opticis, dimensio angulei rum visivorum per instrumenta: &Aestimatio. Sol Luna &constellationes, si magnitudines earum appaentes, id est, angulos visorios instrumentis dimetiamur, nequaquam inveniuntur in Horizonte majores quam in medio coeli, sed potius, secundum erectas diametros non nihil minores, ut hactenus ostensum rectè fuit: Aestimantur autem majores secundum omnes Aestimatio ediametros, cum oriuntur &occidunt. nim colligit magnitudinem visibilis rei ex distantia, di stantiam ex comparatione ad alia corpora.