Latin
80
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 80
Unproofread scanNot analysed yet
Illud solum tene ex opticis, utcunque vibratio lucis mutuatitiae differat i repercussu, certè ex hoc tamen illam derivari. Quid sentiendum de stellis discurrentibus, anque Torram cadere visis, quarum initio facta est mentio? Discurrentes stellae sunt nihil aliud, quam flamma depascens materiam aridam, ex terra excretam &in longum extensam, ut solent quaedam nebulae vel nubeculae: quam materiam incendit circumstantia frigoris superni Stellae eadentes, sunt materia viscida inflammata. Earum aliquae inter cadendum absumuntur, aliquae ve Nec est disi rè in terram cadunt, pondere suo tractae. simile vero, quasdam conglobatas esse ex materia foeculentâ, in ipsam auram aetheream immixta: exque aetheris regione, tractu rectilineo per aerem trajicere, cer minutos cometas, occultâ eausa motus utrorumque Cum autem haec omnia unt momentanea, nec re volutionem primi motus, qui est omnium celerrimus morentur, quare ad Physicos &Meteorologiam spectant, ex Astronomiâ verò &doctrinam sphaerica sunt elimi nanda; quippe in qua nihil momentaneum, sed tantum illa, quae oriuntur &occidunt cum revolutione dici consideratione digna censentur. Quae ratione fit, ut interdum stellae fixae communiter omnes appareavitusque adeo magnae, scintillationibusque adeo flagrent? Ne hoc quidem stellis ob motum aliquem astra tum accidit, sed tantum ratione aeris. mingruunt pluviae, primùm in terrae vi, IEc sceribus oritur vapor multò densior, quàm aer co munis, tangitque &veluti inundat oculos: non ampliu igitur est consueta differentia inter pellucidas tunicas oculi, &inter pellucidum medium aeris: mutatâ verò proportione radiorum, per quae transeunt radij, mutantur refractiones illae quibus fit visio; mutatis his refractionibus, Coni punctorum visibilium, quos penicillos dicere solemus, obtusiores fiunt, qua tangunti &pingunt retiformem tunicam oculi; atque ita non puncta ra oculo singula à punctis singulis visibilium, sed superficieculae in oculo à punctis pluribus visibilis rei vicinis imbuuntur, superante picturâ lucidorum, obliteratâ verò obscuriorum.