Latin
LIBRI VI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 822
Unproofread scanNot analysed yet
Nam est fictio Astrologica, quasi planetae ipsi verè afficerentur omnibus iis, quae visus sibi de illis imaginatur; quod tamen de paucissimis accidentibus verum est. Quae sunt illa, quae communiter omnibus accidunt, pro pter causas tamen diuersas? Quòd tardi vel veloces, aucti vel minuti numero fiunt. Quando tardus dicitur planeta, quando velox? Sumuntur haec accidentia secundùm respectum ad motum cuiusque medium, tanquam ab aequinoctio consideratum: siue propria cuique sit causa tarditatis vel velocitatis ex eccentrico; siue aduentitia ex orbe magno. Vbi retrogradatio &stationes accensentur etiam sub accidens, tarditatis. Etsi hae affectiones retrogradationis &stationum etiana seorsim priuato iure inter πάθη vel passiones planetarum referuntur: sed cùm non sint omnium planetarum, &sint vnius orbis planetarii, magni dicti, effectus: ideo tanquam ad ipsam veluti essentiam motuum pertinentes, iam suprà apud Theorias eorum, quos attinent, sunt explicatae. Quando verò dicuntur aucti numero, quando diminutit Cùm in pluribus vel paucioribus gradibus eclipticae deprehenduntur, quam fert calculus motus medii; hoc est, cum vel prostaphaereses ambae, Eccentrici &orbis magni (vel in luna, solutae &menstruarum siue luminis) vel saltem maior illarum, illîc adiectoria fuerit, hic subtractoria, id quod promiscuè tardis vel ve locibus, vel etiam stationariis &retrogradis accidere potest. Quaenam accidunt planetis sex, propter situm eorum ad solem? Planetae sunt à sole, 1. vel Orientales vel Occidentales, 2. &pro diuersitate situum horum, aliis vel alis vultibus conspiciuntur, 3.