Latin
LIBRI VI
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 823
Unproofread scanNot analysed yet
denique propter haec omnia, diuersos ortus occasusque sortiuntur, &in appatitionibus vel aucti vel minuti lumine censentur; non verò apparentes, hypaugi, sub radiis. Quando planetae censentur Orientales esse à sole vel Occidentales? Rientales appellantur, non quod à sole distent in Cortum &consequentia signorum; sed è contrasio; quando antecedunt eum in ordine signorum, Graetè ideò dicti Προηγούμενοι; quia tunc ortum habent supra Horizontem de nocte, seu inter occasum solis &ortum eius, occasum verò illorum dies tegit. Cum enim mane nondum orto sole plerumque possint conspici, Graecè ἑσοι vel Ἠῶοι, latine matutini appellantur. Sic tcontrario qui à sole distant in consequentia minus semicirculo, Graece ἐπόμενοι occidentales dicuntur; quia tunc de nocte occidunt, cùm ortum eorum dies abscondat. Qui quia vespere sub solis occubitum, suta Horizontem &plerumque in conspectu sint; ex uo Gracè ἐσπιριοι, latinè vespertini dicuntur. Quo vicium ordine succedunt inuicem affectiones ista? Tres superiores &stellae fixae, in articulo coniunctionis cum sole, fiunt ex Occidentalibus Orientales; contrarium in articulo oppositionis. Luna vicissim coniuncta soli, ex Orientali, fit Occidentalis; Opposita illi contrarium tenet. Inferiores duo, Venus, &Mercurius, hic associant se vel superioribus, cum ipsi soli coniunguntur infrà &retrogradi; vel lunae infimae, cum ipsi supra &directi, soli coniunguntur. II. DE Mmmm II.