Latin
IS LVMINARIVM, PRIMO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 857
Unproofread scanNot analysed yet
IS LVMINARIVM, PRIMO unae. Quodnam insigne est accidens commune tam coniunctionibus &oppositionibus solis &lunae, quam illuminationi corporum lunae &terrae, quae est à sole? Riuatio luminis, Graecè ἐκλεψης; latinè Deliquium Avel Defectus dicta, praecipuum eorum, quae Graeci πάθη, Latini passiones dixerunt: sic enim loqui consueuimus, solem &lunam pari Deliquium, &Poetae Solis Lunaeque labores canun denturque caeterae omnes motuum affectiones et similitudinem cum his, passiones dici. autem sol lumine non nisi in coniunctione cum icissim luna non nisi in oppositione cum sole. Ergone verè patiuntur hanc luminis diminutionem luminaria? Luna quidem verè spoliatur lumine, quod habet à sole: Sol verò etsi tegitur oculis nostris, non ipse tamen amittit lumen, sed eius loco telluris partes aliquę certae spoliantur lumine solis, non aliter quàm prius ipsa luna. Vnde hoc euenit lunae, vt quo tempore plena dobuit esse, subito lumine vel tota priuetur vel in parte corporis? Ex interpositu globi terreni, solem inter &lunam, quod hinc scimus, quia constat nobis terrae corpus estopacum, nec transmittere radios solis, vel proiicere mbram in oppositum solis. 2. Quia dictum in supetioribus, lunae lumen à sole esse, &sepibus opticis, per rectas lineas, lunae infundi. 3. Quia nunquam OOOO luna damnum hoc luminis extraordinarium incurrit, nisi in Oppositione sui cum sole, hoc est, cùm sol terra &luna fuerint in eâdem linea recta, &terra interposita inter luminaria: Sic vt luna stet à plaga in quam porrigitur vmbra terrae. Vide librum I. folio 25.