Latin
IS LVMINARIVM, PRIMO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 858
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui si haec oppositio lunae causa est defectus; qui fit quod non in omni oppositione luna deficit? Quia non omnis oppositio locorum solis &lunae Eclipticorum, est vera &exacta ipsorum etiam corpotum oppositio, sed frequenter luna declinat vmbram ris, ad latus eius praeteruecta solis oppositum. Vbi ergò contingunt lunae defectus &quando? Contingunt iis locis, quibus Nodi, vel caput &cauda Draconis, orbitam lunae cum orbita solis connectunt.