Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 877
Unproofread scanNot analysed yet
BE viam centri Vmbrae DC. vel Penumbrae BL. vel EPAC. arcum lititudinarium, AT. latitudinem ipsam Luna(vel hic Vmra) in ipsâ verâ copulâ. Quomodo quantitas harum rectarum inuenitur? Quanta quaelibet earum apparet in ipsa sphaera nae, inspecta ex Terra: tanta ferè censetur iam in Disco terrae: nisi quòd si accuratissimè agimus, adiicienda est vnicuique portio suiipsius tanta, quanta portio parallaxeos Lunae à Sole est ipsa Parallaxis solis. Quando censetur esse, vima telluris obscuratio? Tunc, cùm ex centro Disci Terrae dusta perpe cularis in viam Vmbrae, incidit in centrum Penumbrae vel Vmbrae, quod fit proximè articulum Coniunctionis verae Lunae &Solis. In schemate, centro vmbrae in T. versante, quod est punctum ipsius AT ad Eclipticam recti arcus, Coniunctio censetur exacta. At centro vmbrae transgresso in lineam AC. perpendicularem viae Lunae: sit obscuratio maxima; tunc nim sunt centra Disci &Vmbrae propinquissima. Si facies telluris illuminata à sole proticitur in planum Disci; quaenam igitur loca terrae repraesentantur à centro Disci? Non vnus semper &idem locus per totam durationem, sed quolibet durationis momento, terrae locus ille repraesentatur a centro Disci A. qui tuncSolem habet tice. Quid appellas durationem totalis, &quiddurationem omnimodae Eclipsationis? Omne id tempus, quo punctum aliquod vmbrae lunae, praecipuè centrum eius, versatur in Disco terrae, uitur durationi totalis Eclipsationis. Id enim est indicio, partem aliquam superficiei terrae, quaecunque ea sit, solis conspectu in solidum tunc esse priuatam diurno tempore.