Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 878
Unproofread scanNot analysed yet
At omnimodae Eclipsationi accensetur etiam illud tempus, cum etiam non ipsissimae vmbrae, sed saltem Penumbrae aliquod punctum in Disco terrae inuenitur. Indicatur enim hac re, esse locum aliquem superficiei telluris, cui saltem aliqua solis particula tegatur. Quinam locus tell inapuncto contactus Disei &Penumbra velVmbrae! hic quidem totus eclipsatus Locus ille, cui oritur occiditve, illicverò, exoriens incipit, extremo margine deficere, aut occidens definit eclipsari. In schemate puncta contactus Vmbrae sunt RS. Penum brae M.O. Quare puncta ista sunt indices locorum terrae ibus sol oritur vel occidit in principio &fine Eclipsationis vtriusque. At si contactus vmbrae vel Penumbrae fieret in puncto N. id locum indicat, cui Polus Eclipticae, seu potius Orbitae lunae est in vertice, &sol in ipso Meridie est in Horizonte; illic quidem totus Eclipsatus, hic verò, extremo margine, lunae oram delibans. Quae partes terrae prius, quae posterius sentiunt obscurari solem vel totum vel ex parte? Semper Vmbra lunae terram inuadit ab Occcidentalioribus partibus, deserit ab Orientalioribus. Itaque si per fictionem oculus in sphaerâ lunae, seu in lunâ collocetur, &Septentriones sint sursum: facie ad terras conuersa: eclipsis ista terrae videbitur sinistris, finiri à dextris: Et sic etiam matibus nostris Est igitur hic ordo appari tlipsatio omnimoda occupa ectum quae respectu quidem illarum. ctu earum lentiunt, vt O. sunt occidentales; quae paulò post solem totum tectum videbunt vtR. lunt orientales. Posterior enim totalis obscuratio (si totalis fieri potest) partes telluris attingit occidentaores R. quae se inde à principio durationis omnimodae in discum interim insinuauerunt.