Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 893
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto est minor eius diameter, diametro solis, tanto propinquior est terris quàm ipse sol, vt ibidem habetur; propinqua vero maiori diametro videntur; quàm si eadem essent remota. Vide schema lib. I. fo. 82. Quando potest esse circulus residuus? Quando luna Apogaea est sol infra suum apogaeum, maximè cum in perigaeo. Nam tunc solis Diameter est 31. pr. 6. sec. Lunae 30. pr. 0. sec. Nunquam ne hoc sit, nisi Lunâ in Apogao constitura? Imò anno 1567. 7. Aprilis, visa est Romae talis Eclipsis cum circulo solis residuo, quando &sol &luna longitudines obtinebantn dias &sic Diameter luna maior apparebat, diametro solis. Quae igitur huius phaenomeni causa fuit Non equidem Astronomica: valeret enim in consinili luminarium dispositione perpetuò. At anno 1605 Sept. Luna altior seu Apogaeo vicinior, totum die 22 2 Oct. solem in eadem remotione ab Apogaeo suo positum, texit Neapoli in Italia. Ergo causam oportet quaerere physicam; In sublimi tamen aethere: quarum duae occurrunt supra etiam in eclipsibus lunae conspicuae. Prima est, si substantia aetheria in ipsa sede corporis solaris circa corpus solis fusa, interdum crassiuscula sit, flammeturque contactu corporis solaris: tunc tecto sole, prominet splendor flammeus, non sinens altam nimiamque fieri vmbram, vt Plutarchus loquitur. Haec causaracta est etiam libro . fol. 57. pluribusque experimentis roborata.