Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 894
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia splendor talis non ideò statim apparet vt rculus: accersatur igitur altera causa, circa globum lunae fusus aër pellucidus: in cuius tam ingressu desuper, quam egressu deorsum frangantur solis radii, refractique accidant visui nostro, eum in modum, quo in aëre nostro circa terram fuso, refringunturiidem solis radii. Quo pacto fiet, vt solis quidem circulus exilis at non directè, sed per lunae aërem interpositum, radios infringentem, eoque lunae potius circulus, luce solis illuminatus, videatur. A quâ plagâ fit initium Eclipsis solis? Ordinariè à plagâ Occidentis, in nostro quidem Hemisphaerio à dextris; finiturque eclipsis, seu impletur sol, à plagâ Orientis ad sinistram; contra quàm fit ordinariè in Eclipsi lunae. Ergone hoc non fit semper, &quibus de causis; quoue ordine? b magnam inclinatioIn paruis Eclipsib ticam fit frequenter, nem visibilis viae tuum, in signis repraesertim circ. Horiad caudam draconis dectiorum Ascensionu 1, luna labente, vt sol vel inioso vertice vel etiam paulùm versus sinistram incipiat eclipsari, impleaturque ab eâdem plagâ inferiùs; aut è contrario circa Horizontem occiduum in signis rectiorum descensionum, lunâ fugiente à capite draconis in septentriones, vel in imo margine vel paulò superiùs ad sinistram incipiat, finiaturque ab eadem plagâ superius. Quin imò etiam circa ipsum nonagesimum possunt his affinia contingere propter magnam parallaxium latitudinis varietatem. Orientibus enim Geminis vel Cancro, parallaxes latitudinis celerrimè decrescunt; orientibus Sagittario vel Capricorno crescunt; si ergò simul etiam luna illic ascendât in septen trionem circa nodum euehentem hic descendat in austrum: fit accumulatione verae &visae variationis. angulus viae visibilis valde magnus, &potest Eclipsis satis magna ab eadem plagâ tam incipere quàm finiri. Sic anno 1598.