Latin
DE ECLIPSI SOLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 895
Unproofread scanNot analysed yet
Eclipsis valde magna fuit in Piscibus, &apud nodum Ascendentem, cepitque Gratii Styriae à dextris praecise in ipso quasi nonagesimo; desiit à simistris quidem, sed penè in ipso vertice: vt si vel parum minor fuisset; à dextris desitura fuerit, non delibato vertice. Contrà anno 1614. Eclipsis in libra apud nodum descendentem circa meridiem cepit a dextris Monathii, desiitque infrà. Vide Opr. Astr. partem fol. 411. &seqq. Quae causa est, cur non omnes totales solis Eclipses adeò profundarum tenebrarum causa sint, vt pro die nox existat? Confirmatur hoc experimento procul dubio causarum iam modo dictarum altera; substantia scilicet crassc circa solem non hic in nostro aëre, sed in ipsa sede solis, interdum circumfus. quae resplendet radiis solis, apparetque etiam tecto si e, vt flamma circulariter emicans, tantumque luminis praefo es, vt mera nox esse nequeat. Haec materia non semper est soli circumfusa: quando ergo aether circa solem est limpidus &purus tunc absente hoc etiam splendore, necesse est cum extincto sole diem etiam extingui penitus. Produnt aliqui lunam in Eclipsitotali rubore sat claro conspicuam esse: vnde hic lunae rubor? Non à proprio lunae lumine perennante; nam a mitti luna non posset è conspectu in suis totalibus deliquiis: nec à radiis solis, per corpus lunae transmissis, tanquam id sit pellucidum, vt quibusdam videtur, cùm sit reuera opacum, vt terra: sed à claritate telluris, à sole illuminatae, ad lunam repercussa: cuius claritatis minimam particulam vmbra lunae tegit. Estne aliqua Deliquiorum Apocatastasis? Propter multa principia concurrentia ad Eclipsin aliquam, non potest esse vllus exactus ordo redeunti um: Nam posterior quaeque earum series, noui quid affert, quod cum in primo reditu non sit valde conspicuum, in secundo tamen iam duplicatur. Hic reditus in lunaribus Eclipsibus, vt quae simpliciores sunt, prae cipuè notabilis est, definiturque ducentis viginti tribus mensibus; id est, annis 18.