Latin
899
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 899
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto sicut superficies telluris imbribus humecta etiam post discussas nubes fusci magis et coloris inde virescit: sic etiam ex aduerso partes solis in quibus maculae videntur discuti, post eas discussas lucescunt, apparentque quasi flammulae in disco hinc inde sparsae; siquidem bono Telescopio species solis super papyro pingatur. Vide etiam libr. IV. fol. 515. Num verò etiam alia sidera sic à luna occultantur vt sol, aut etiam à seipsis? Stellas tam fixas, quam erraticas à lunâ occultari, pene quotidianum est. Fixas verò à planetis, aut horum superiores ab inferior. ius tegi subtercurrentibus, identidem quidem ob ruamus, non tamen ita crebrò, vt à lunâ; quia corpora eorom sunt exilia, motus tardi, lumina etiam quarundam adeò clara, vt vicinas stellas hebetioris luminis facilè opprimant. Vide vtriusque generis exempla in Astronomiae parte opticâ, fol. 304. Quae ratio est computandi stellae alicuius occultationem à Lunâ factam? Vtendum est loco lunae vero, ex Ephemeridibus exscripto, aut ex tabulis computato, nec non &Parallaxi lunae integra, non diminutâ per subtractionem parallaxis solis, vt priùs in Eclipsibus solis. Caetera vt in eclipsi O. est praecipuus vsus tam Eclipsium Lunae, quam ocQuis cultationum solis stellarumque per interpositionem corporis Luna? Est hoc vnicum ferè adminiculum inquirendi locorum longitudines, seu differentias Meridianorum, RIII de qua Methodo vide librum III. fol. 414. Ac proinde ad Hydrographiam &rem nauticam totamque adeo Geographiam est apprime vtilis haec Eclipsium in variis locis obseruatio, exque obseruationibus computatio veri loci lunae ad tempus vniuscuiusque loci 2. In genere Eclipses luminarium sunt Paedagogi ad discendum motum &altitudinem lunae à terra.