Latin
900
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 900
Unproofread scanNot analysed yet
Vicissim in Theoriâ lunae Astronomi rudimenta edunt totius cognitionis astronomicae. Nam motus lunae passim nobis praelucent ad veritatem doctrinae de motibus caeterorum etiam Planetarum. 3. Est etiam luna veluti primus gradus in scala mundana: quia Orbis lunae est medium proportionalo inter globum terrae &orbem solis, seu orbem magnum, vt demo est libro Epitomes IV. fol. fistratu 482. Orbis verò dium proportionale inter proximas inferiorum &superiorum mobilium. De qua vide Harmonices mundi librum Visub finem. Orbis denique vltimus mobilium seu Saturni, est medium proportionale inter corpus solis &sphaeram fixarum: vide Epit. lib. IV. fol. 490. 491. 4. Denique sine cognitione Astronomiae, seu machinae mundanae secundùm omnes partes, manca est omnis cognitio physica, nulla est cognitio metaphysica. Ita per haec horrida luminarium πάθη laboresque, initio ascensus facto, tandem peruenimus ad sublimissima, Deum creatorem cognoscentes ex libro naturae, operibusque manuum eius. IX.