Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 921
Unproofread scanNot analysed yet
in Nullane maior est inaequalitas praecessionis punctorum aequinoctialium: la praeterea sequitur Ex Hypothesi quiden Prosthaphaeresis. punctorum ipsorum ti quiequam depromi At nec ex obserua vel penitus irregulare &potest, nisi vel casui physico simile. Nam à Proclo ad nos vsque per I1. ula puncta aequinoctialia certo processerunt in quam regulam etiam quadrantHipTimocharis obseruata ab 18. saeculis; si vnum Ptolemaeum dissimules. Quare si quid accidit huic axi telluris, quo ille suo situ enormiter emoueretur, id fuit inter Hipparchum &Ptolemaeum, breuiori quam 300. annorum spacio restitutumque est inter Ptolemaeum &Proclum, trium rursum saeculorum intercapedine. Quare non iniuria de Pti lemaei obseruationibus aequinoctiorum dubitari potest. Vide Tych. Brahei Progymnasmatum Tom. I. fol. 254. Et Comm. Martis cap. LXIX. Estne possibile Ptolemaeum errasse circa obseruationem certae diei Aequinoctiorum, &quomodo? Nec in altitudine poli errauit, vt quae pluribus documentis est confirmata; nec in altitudine solis, vt quę dependet a poli altitudine. Forsitan igitur hoc illi accidit, vt cum sub Augusto esset abolita obseruatio anni Aegyptiaci Ptolemaeus dies anni Aegyptiaci perlunam, si de luna ageretur, vel per solem eiusque calculum ab Hipparcho relictum, si de solis obseruatione ageretur, quaesiuerit, neglecto tunc consensu obseruationum lunae, nimiumque consisus calculo Hipparchi, existimat sibi de horâ solummodo ingressus in V laborandum esse. Nam Calendario Romano, quod in Aegypto necessle erat obseruari, fidere Ptolemaeus non potuit: quia etiam post. Augusti correctionem quandoque dies vnus ad Pontificum SSSS 5 tificum arbitrium fuit in vno anno exemptus, inque sequenti restitutus. Vide exemplum in Dione &causam; Ne Idus in Nundinas incurrerent. Quid si solem aequinoctii diebus orientem obseruasset, eligens locum Horizontis iusto Borealiorem, pro ortu aequinoctiali? Tunc sanè omnibus annis, vernum aequinoctium tardius iustò, at vicissim autumnale iustò velocius collegisset, sole eodem ex loco Horizontis oriente. Atqui hoc non est factum. Ptolemaeus enim intra vnius anni spacium vtrumque aequinoctium iusto dierum interstitio consignauit.