Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 922
Unproofread scanNot analysed yet
Aut si locus orientis solis in verno aequinoctio fuisset iusto borealior; locus equidem orientis solis in autumnali post iustum interstitium, non fuisset idem, sed Concedo locum iustu nte ortuum aequinoctialium ambo efractio à Ptolemao raglecta turbare quid pocuit? Sustulisset illa solem in Boream in vtroque aequinoctio; itaque sol velocius in aequatore visus esset tempore verno, tardiùs in autumnali Aestas fuisset aucta nimium. Contrarium euenisset, si fingas obseruatos esse occasus Aequinoctiales vtrosque Quid de saeculo Ptolemaei fiet si Astronomia haec aliud illi praescribit initium Zodiaci, quàm ipse secutus est; anne etiam ipsius obseruatis caeteris gaudere poterimus? Quemadmodum insolitus &praeter morem caeterorum saeculorum fuit eius tempore annotatus, vel etiam obseruatus ingressus solis in signa aequinoctialia: sic etiam extra regulam, ad fidem ipsius obseruatorum in antecedentia reponendum erit ad eius tempora principium Zodiaci: quo facto, caetera omnia rectè habebunt. Quodnam est huius fiduciae fundamentum?