Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 926
Unproofread scanNot analysed yet
paulò breuioranno Eadem quantitas anni ciuilis siderio: prius enim desinunt dies anni nostri, quàm sol ad easdem fixas fuerit reuersus. Dicitur μετιμπτωσις. Ita noster ciuilis annus Iulianus est quantitatemedius inter tropicum &sideriu quo nomine suprà libro III. fol. 274. commendatus. uit ab Astronomia. Cur aute numeramus nos quod nimium &vitiosum est? Quia Numeri vnitates debent esse discretae, hoc est, dies integri ab ortu solis vsque in proximum ortum: anni verò quantitas in minutias quasdam horarum explicatur, quas non solemus vsu quotidiano numerare, contentr diebus integris. Quare necessariò cogimur expectare tamdiu, quoad minutiae residuae supra annum tropicum ad finem anni ciuilis; (sunt autem minuta Horae 10. pr. 50. secun. 33. ter.) per accumulationem de pluribus annis excrescant in vnam diem. Etsi verò hoc factum fuerit: quia tamen tempus hoc excedit aetatem hominis, estque incommodum, omittere tam rarò diem extra ordinem: ideo maluerunt homines illibatum retinere ciuilem annum Iulianum inque eo anticipantia futuris temporibus assignare aequinoctia &solstitia; quod etiam astronomis ad speculationem aequinoctiorum percommodum est consignata, habere in anno Iuliano, veluti in Indiculo, omnium aetatum aequinoctia: vt appareat, aequaliter illa anticipent per aequalia tempora secus.