Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 925
Unproofread scanNot analysed yet
Verbi causa à Ptolemaeo ad nos breuiusculus quidem fuit annus tropicus caeteris paribus, vel ,hîc à pri vel etiar sis adiectoria ma Ari nverδ in principioA caeteris tanto noctio caeteris sis ctione incipie long subtractoria sit tudo intereà uit citer. Deinde tardissima est periodus huius anomalię, excurrit enim vltra 20. millia annorum; quare parum sentitur intra vnum millenarium. Quomodo differt haec inaequalitas annorum ab aequationis temporis illa parte quae est ab eâdem causâ lib. III. fol. 286. &Libri VI. parte I. Differt ab illa, vt annuca die. Illic enim ostensim dinis 24. horarum est aequatio solis quantam longi inaequalitatem causaretur, hic quaesetur, quot inde dies accedant ad aliquam magnam summam annomediocrium, quotve aliâs decedant. Quid discriminis ponis inter praecessionem aequinoctiorum &anticipationem aequinoctiorum? Si accuratè agimus, praecessio de motu vel quasi motu est intelligenda vt hactenus; anticipatio, Graecè πρσεμπτάσις, de tempore ciuili: Et cùm praecessionem dico, vox Aequinoctiorum sonat puncta certa Eclipticae, hactenus definita; cùm verò Anticipationem nomino, vox Aequinoctiorum subiuncta, significat solis praesentiam in illis sectionibus seu punctis aequinoctialibus; seu clarius, diem anni ciuilis, quo die sol luces aequat noctibus. Vide Lib. Ifol. Anticipant igitur aequinoctia in anno ciuili seu Iuliano, quando deserunt diem certam mensis, &post aliquot saecula inueniuntur in diebus antecedentibu Quid facit anticipare aequinoctia &Solstitia? Quantitas anni ciuilis paulò longior anno tropico: fit enim hinc, vt desinat nostra numeratio dierum anni, postquam sol iam transgressus est susceptum initiale punctum Eclipticae. Ita verissimè loquendo non anticipat tempus aequinoctii, veluti motu aliquo, sed post venit nostra numeratio. Et quid vicissim postponit in eodem anno ciuili ortus siderum?