Latin
iii
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae iii
Unproofread scanNot analysed yet
Commodum autem supervenit nobis Typographus, quo praesente retentâ mihi correctione typi &multiplici relectione, speravi me perfectiora &emendatiora omnia exhibiturum. Atqui contra Bibliopola meus gravari, quod Lincij sumptus eßent faciendi &maiores &importuno loco neque tamen mihi remittere pactionem, neque jun ri suo de libello excudendo renuntiare: factum. que cunctationibus variis, ut haec solius Doctrinae Sphaericae editio nec inciperetur ante sesquiannum à pactione nostrâ, &incepta ultra annum alterum traheretur: adeóque nisi partem sumptuum ipse suppeditaßem, operásque quàm potui commodissimas (etsi meliores optavi) conduxißem, imperfecta etiamnum extaret editio. Non debet autem inutilis vel otiosa videri repetitio ista Doctrinae Sphaericae; quasi post veterum, Euclidis, Arati, Cleomedis, Gemini, Procli, Theonis, conceptiones, aut post recentiorum, Sarobosci nimirum, &infinitorum eius commenrum, interque eos doctißimi &copiosißimi Chriphor. Clavij, Hartmanni etiam, &Virdungi, Wurstisij, &Peuceri, Schrechensuxij, &Piccolhominei, Brucaei, Winshemy, Maestlini, &novißimi omnium Metij repetitiones, post Pcurbachij, Reinholdi, &Simi Theoricas, causa nulla restet, cur haec doctrina compendiaia denuò tradatur.