Latin
iv
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae iv
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primò etsi nihil accessißet novi ad doctrinam Veterum, tamen illam ipsam expedit à variis authoribus tradi, cùm sint ingenia discontium varia, nec eidem omnes magistro apti discipuli, nec idem omnibus discentibus stilus, nec eadem methodus commoda: nec ullus scriptor adeò deviat à communi more, qui non inveniat suum lectorem, ijsdem secum rebus, eodem stilo gaudentem. Quo ego consilio non tantum tritas &neceßarias aefinitiones, sed etiam speculationes quasdam altiores, ut methodus suadebat, commiscui: utrumque verò genus formâ quaestionum &responsionum exhibui: ut neque incipientibus deeßet, quod captus illorum sert, neque adulti &maturi judicio taedium tritarum &vulgarium definitionum nulla recreatione temperare poßent; &ut speculationum difficultas, Interlocutionum opportunitate discuter Deinde hoc etiam judicaturos puto artifices, methodum quam sum secutus, passim factam es commodiorem; quin etiam omissa nonnul erga minus necessaria, vicißimque adaaqua caeteri nondum tradiderant: praecepta etiam cal culationum Astronomicarum ex novissimis Tichonis Brahe, Witichij, Birgij, &Pitisci abbrevia tionibus, per exempla singula sic proposui, ut ad praxin penè nihil aliud desit, quàm circumspe cta &fida imitatio typi mutatis numeris.