Latin
vi
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem sint qui metuant, ne doctrina sphaerica, per suppositionem mot Terrae diurni, vel tradi non possit, vel omninò convellatur, eo quòd non sphaeram, sed Terram moveri aßeramus; quorsum igitur opus esse sphaerâ, aut quem ejus usum? cúmque multa praeterea objici possint in speciem, quorum non extant passim ordinariae solutiones: illa omnia hàc Epitome (quad antehac factum est nunquam) expedita dare, ad me pertinere censui. Si quis hinc me novationis cupidum arguere voluerit: id equidem in philosophiâ crimen sciat nullum esse; tota quippe philosophia novatio est in vetustâ ignorantiâ. Solùm id interest, gloriae an veritatis studio quid innoves. Atqui si gloriam quaererem, fortaße mihi non defuerit ingenium comminiscendi singulare quippiam: cùm in hoc philosophiae genere pleraque quae sequor, sint aliorum; non serviliter quidem descripta, sed judicio concinnata ex diversis, ut quisque veritatem in parte iueri visus est.