Latin
v
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae v
Unproofread scanNot analysed yet
Sed plures &urgentiores mihi caussas refingendae doctrinae sphaericae suppeditavit phi losophiae genus quod sector; quod unico Terrae motu diurno temperato, plurimos alios motus, genuinis &propriis Planetarum motibus in eodem sabiecto contrarios, eósque ineffabilis &insanae celeritatis, è mundo tollit, unico ejusdem Terrae motu annus, omnes veterum Epicyclos, coecâ ratione ad Solis motum alligatos, omnes praetereà illorum Eccentros Eccentrorum, omnes Inclinationum, Deviationum, Reflexionum quod circulos dejicit; ut in doctrinâ Theoricâ dicam amplius. Indéque adeò evenit, ut quanto absurdius primâ fronte, quantoque creditu difficilius existit hoc de TTerrae Terrae motu axioma, tanto facilior comprehensu tractatúque fiat universa Astronomia, primùm atque quis rerrae motum admiserit. Tantae igitur praestantiae Hypothesis, digna omnino est, Astronomorum omnium hodier norum praejudicio, quae &percolatur, &omnibus suis membris fiat perceptu facilior. Habeat illam quisque quo vult boco:ego certè hoc illi officij me debere intelligo, ut quam intus in animo pro verâ comprobavi, cujúsque pulchritudinem intuens incredibili voluptate perfruor: eanmdem etiam foràs ad lectores omnibus ingenij viribus desendam.