Latin
CLARISSIMO VIRO
Kepler, Mysterium cosmographicum 104
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemaeo quidem facilè ignosci potest, quòd aequalitatem ab aequinoctijs sumendam posuit, cum stellas fixas in consequentia aequaliter moueri, locumque apogij fixum statueret, neque eccentricitatem Solis decrescere, deprehendere posset: quomodo autem alij se excusare velint, ego non video. Etsi namque concederemus eis, stellas, &apogium Solis eodem motu in signorum consequentiam ferri, nihilque propterea de tempore ab aequinoctio vero, in rei veritate mutari, sed potiùs propter instrumentorum defectum, omnem (quod tamen dicere, nostra aetate foret absurdissimum) diuersitatem contingere, siquidem apogij Solis progressus parum admodum quantitatem anni mutat: tamen non ideo sequetur, Solem regulariter ad aequinoctium verum semper aequali tempore redire, quemadmodum Lunam dicimus regulariter ab apogio medio Epicycli elongari, ad idemque aequali tempore reuerti, vt doctissimus Marcus Beueuentanus ex Alphonsinorum sententia refert. Nam cum certè eccentricitatem Solis non possimus negare non mutari, ipsi viderint, quomodo affirment, propter mutationem anguli diuersitatis à motu medio, anniquantitatem ab aequinoctio obseruatam non mutari. Ego profectò reipublicae, &studiosis omnibus, quibus D. Doctoris Praeceptoris mei labor profuturus est, plurimùm gratulor, quòd nos certam diuersitatis anni rationem habeamus. Sed vt haec omnia faciliùs animo perspicias, doctissime D. Schonere, en tibi ob oculos idem in numeris propono, vt his denique, quae suprà promisi, respondeam. Sit Sol in puncto vernalis aequinoctij medij, quo tempore obseruationis aequinoctij autumnalis ab Hipparcho factae, anno ante natiuitatem Domini 147. tribus grad. 29. min. primam stellam Arietis praecedebat: Sol procedat ab eodem puncto octauae sphaerae, vt in anno sidereo (scilicet 365. dieb. 15. minutis, 24. secundis ferè) ad idem punctum reuertatur. Quia autem aequinoctium medium in anno sidereo Soli procedit obuiam per 5o. ferè secunda, fit vt Sol priùs ad punctum vernale medium perueniat, quàm ad locum vnde digressus fuit, vbi videlicet Sol, &aequinoctium medium in eodem eclipticae puncto coniuncti erant. Minor igitur annus ab aequinoctio medio, quàm sidereus, qui ex nostris hypothesibus 365. dierum, 14. min. 34. secunferè esse colligitur. Sed si inquiramus quot dies, &partes diei respectu aequinoctij medij, in 285.