Latin
CLARISSIMO VIRO
Kepler, Mysterium cosmographicum 105
Unproofread scanNot analysed yet
annis, qui sunt inter Hipparchum &Ptol emaeum excrescant, inueniemus 69. dies, 9. min. ferè. deficerent itaque 2. dies, 6. minuta, si singulis annis quartam diei partem excrescere assumamus. Perpendamus igitur &reliquas causas, donec vnum tantum diem, minus vicesima diei parte, desiderari reperiamus. Tempore obseruationis Hipparchi, aequinoctium verum praecedebat aequinoctium medium secundum signorum antecedentiam, 21. minutis eclipticae stellatae ferè, in quo puncto tunc Solerat, sed tempore Ptolemaei sequebatur aequinoctium verum ipsum medium 47. ferè minutis. Igitur cum Soltempore Ptolemaei peruenisset ad 21. minutum ante punctum aequinoctij medij, vbi Hipparchi tempore aequinoctium verum reliquerat, nondum erat aequinoctium verum, neque cum peruenit ad aequinoctium medium, sed postquam illud per quadraginta quatuor minuta transcendit, in centrum terrae, vt Plinius loquitur, incidit, in locum videlicet aequinoctij veri. Fuerunt igitur Soli 1. gradus 8. minu. ascendenda, quem arcum motu vero 1. die, 8. minu. confecit. Hoc seruo ad latus, &perpendo quantum angulus diuersitatis hoc in loco decreuit, &inuenio illi vnum ferè minutum diei correspondere. Patet itaque diebus ab aequinoctio medio computatis, tempus 1. diei, 9. minuta accedere, quare &rectè Ptolemaeum prodidisse inter suam &Hipparchi obseruationem à verò aequinoctio ad verum 285. annos, 70. dies, 18. minu. esse: proinde &57. diei minuta deficere, quod etiam ex subtractione 1. diei, 9. minut. de 2. diebus, 6. minutis, suprà respectu aequinoctij medij desideratis, innotescit. Verùm dicamus de defectu 7. dierum inter Ptolemaeum &Albategnium, quod ideo est illustre, quia majus est temporis inter uallum, nempe 743. annorum, quare &omnes causae magis erunt conspicuae. Tempore Ptolemaei aequinoctium medium, praecede bat ipsam primam stellam Arietis 7. grad. 28. ferè minu. in signorum antecedentiam. Aequinoctio autem medio, subinde Soli obuiam eunte, vt dictum, factum est, vt inannis intermedijs inter Ptolemaeum &Albategnium 180. dies, 14. minuta ferè per additamenta respectu aequinoctij medij excrescerent. Deficient igitur 5. dies, 31. minuta, si tempus ad aequinoctium medium, ad id conferamus, quod exultat, cum in quatuor annis vnus dies colligitur. Caeterùm Sol tempore Ptolemaei aequinoctium verum in 47. min. post aequinoctium medium in signorum consequentiam reliquerat: Albategnij autem aetate aequinoctium verum in 22. min. ante aequinoctium medium in signorum antecedentiam erat. Priùs igitur Sol ad aequinoctium verum, quàm ad medium, vel vbi aequinoctialem verum reliquerat, venit, quod est contrarium priori exemplo. Quantum itaque temporis vni grad. 9. min. respondebit, tantum de diebus respectu aequinoctij medij decedet: &residuo, nempe 5. diebus, 31. min. accedet, &quia eodem modo cum differentia anguli diuersitatis propter eccentricitatis decrementum, cui 30.