Latin
CLARISSIMO VIRO
Kepler, Mysterium cosmographicum 110
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptor omnia praedicta inconuenientia excludit, &quam omnibus apparentijs satisfacere ad oculos ostendit, quemadmodum etiam extabulis ipsius est colligere. Porrò, doctissime D. Schonere, quemadmodum nos hîc in Luna ab aequante liberatos esse vides, &tali insupet theoria assumpta, quae experientiae &omnibus obseruationibus correspondet: ita etiam in reliquis planetis aequantes tollit, tribuens cuilibet trium superiorum vnum solummodo epicyclum, &eccentricum, quorum vterque super suo centro aequaliter moueatur, &pares planeta inepicyclo cum eccentrico reuolutiones faciat. Veneri autem, &Mercurio eccentricum eccentrici. Docet tamen, quòd illorum motus similiter per eccentrum eccentri, &horum reuolutiones per eccentrepi cyclos, tradi possint. Quòd enim planetae directi, stationarij, retrogradi, propinqui &remoti à terra, &c. singulis annis conspiciuntur, per alium insuper, quàm ex superioribus adstruitur, regularem telluris globi motum fieri posse demonstrat, qui est: Vt Sol vniuersi medium occupet, terra autem loco Solis in eccentrico, quem, Orbem Magnum, appellare placuit, circumferatur. Atque profectò diuiniquiddam est, quòd ex vnius terreni globi regularib. &aequalibus motibus certa rerum coelestium ratio dependere debeat. Primùm autem, vt terrae mobilitate apparentias in coelo plerasque fieri posse, aut certè commodissimè saluari assumeret, eum aequinoctiorum indubitata (sicut audiuisti) praecessio, &eclipticae obliquitatis mutatio induxit.