Latin
110
Kepler, Mysterium cosmographicum 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, quòd illa eadem eccentricitatis Solis diminutio, pari ratione &proportionabiliter in eccentricitatibus reliquorum planetarum animaduertitur. Postea, quòd planetas suorum deferentium centra circa Solem, tanquam medium vniuersi habere appareat. Sensisse autem IEBR. &idem Vetustissimos (Pythagoricos interim vt taceam) vel hinc satis liquet, quod Plinius ait, Venerem &Mercurium ideo non lonPlinius lib. 2. gius à Sole, quàm ad certos, &praefinitos terminos discedere, optimos haud dubiè Authores secutus, quia circa Solem conuersas absidas habeant, vnde &medium quoque Solis motum eis accidere oportuit.