Latin
125
Kepler, Mysterium cosmographicum 125
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem alterum in circumferentia fert, primus vocetur, ac centro lineae AB in puncto C affigatur; secundi circelli centro nota F, &in circumferentia eiusdem ad placitum puncto assumpto, nota G adpingatur. Quòd si nota G secundi circelli applicetur A, termino lineae assumptae, &F, notae D eiusdem, ac aequali tempore G in vnam partem super centro F angulum describat, duplum angulo ab F super C in partem diuersam descripto; patet in vna primi circelli reuolutione notam G lineam AB bis describendo perreptasse, &secundum circellum bis reuolutum. Quia autem tali descriptione lineae rectae per duos circulares motus compositos, G punctum circa A &B terminos tardissimè promouetur, in medio autem circa C concitatiùs, placuit D. Praeceptori talem notae G per AB lineam motum, librationem vocare, cum talis motus ad similitudinem pendentium in aëre fiat. Appellatur etiam hic motus, motus in diametrum: nam imaginatione assumpto circulo, cuius AB, centro C, sit diameter; ex chordarum doctrina, quo in loco eiusdem diametri AB motu, quem dixi, composito, G punctum sit, recta HG semissis subtendens duplum arcus HA constituitur, secans diametrum AB in G vnde secundum AG tabula prosthaphaeresium fabricatur. Motum primi circelli super C, Praeceptor Anomaliam vocat, eo nanque motu prosthaphaeresis deprehenditur. Etenim! F centrum secundi circelli in circumferentia primi à D puncto in sinistram discedens, describat angulum, qui sub DCF sit v. gr. graduum3o, ibi in circumfetentiam cirPriori libratio, qua obliquitatis Ecli ptica variatio demonstratur. Priori libratione poli terrae in coluro Solsti tiorum mediorum 24. scrup. ascen Aentes &descendentes, inclinationem aequinoctialis ad eclipticam 24. scr. va riant.