Latin
126
Kepler, Mysterium cosmographicum 126
Unproofread scanNot analysed yet
am circuli AB, ex centro C eiecta CFH totidem graduum AH arcum continebit, similem arcui DF primi circelli: &quia secundi circelli punctum G ab H, ad dextram ratione dupla processit, à signo H in signum G lineâ rectâ ductâ, patet eandem esse semissem dupli arcus AH, &GC semissem dupli arcus residui AH arcus de quadrante, hoc est, 60. gr. cuius dupli subtensae semissis est 8660. partium, quare &AG 1340. partium, quarum quae ex centro 1000. quantum videlicet G distat ab A in diametro AB. Quòd si verò AB praesupponatur 60. GAerit talium 4. &GB56. vnde facta parte proportionali ad 24, habebitur AG vel BG in quacunque parte assumptae lineae rectè determinatae G signum subsistat, in tali casu. His ita παχυτέρα sanè Μούση perceptis, in facili fuerit intelligere, quomodo &maxima aequinoctialis ab eclipticae plano obliquitas varietur, &vera aequinoctiorum praecessio inaequalis fiat. Principio namque (cum breuiores arcus à lineis rectis quoadsensum quidem, nihil differant) aequinoctialis medij polo septentrionali punctum C imaginatione applicetur: Linea autem AB sit arcus coluri, distinguentis solstitia media, inter polum aequinoctialis medij septentrionalem, &adiacentem polum eorum, qui eclipticae polis aequidistant. Quare B est terminus minimae poli diurnae reuolutionis, seu terrae, ab eclipticae, vt dictum, polo distantiae: A verò inter eundem borealem aequinoctialis medijpolum, &eclipticae planum, vnde &maximae poli terrae, à polo eclipticae, remotionis. Praeterea duobus circellis linea AB, vti conuenit, applicatis, intelligatur quantum ad praesens polus terrae borealis in G puncto, &motu duorum circellorum composito, lineam AB 24. minu. describere; simili nempe machinatione polo meridionali moto, lege oppositionis seruata, ceu pendente mundo, maximam declinationem mutante. Et assumatur, primum circellum in 3434. annis Aegyptijs reuolutionem complere, &terminum, à quo principium motus anomaliae, esse A punctum circumferentiae circuli, cuius diameter libratione prima describitur; Atque cuilibet statim patebit, si praeter hanc vnicam poli terrae nullamhaberent librationem, ipsique poli terrae à coluro distinguente solstitia media non abscederent, quomodo tali polorum terrae motu tantum, angulus inclinationis plani aequinoctialis veri ad eclipticae planum, propter polorum suorum progressum, ab A versus C ad B decresceret contra aliam circulationem complendo à B ad C versus A cresceret, nullaque propterea inaequalitas in aequinoctiorum processione appareret.