Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Item propter telluris hunc eundem accessum ad Planetas &recessum in orbe suo, videntur nobis ipsae quinque planetarum latitudines aliquam varietatem accipere; quam librationem vt saluaret Ptolemaeus, necesse ipsi fuit quinque alios motus statuere: qui omnes, posito vnico telluris motu cadunt. Et quamuis hi omnes motus, vndecim numero, è mundo exterminati sint, substituto hoc vnico terrae motu: nihilominus adhuc aliarum plurimarum rerum causae redduntur, quas Ptolemaeus ex tam multis motibus reddere non potuit. Nam primò à Ptolemaeo quaeri potuit, qui fiat, quòd Eccentrici tres Solis, Veneris &Mercurij habeant aequales reuolutiones? Respondetur enim, quòd non verè reuoluantur ipsi, sed pro ipsis vnica terra. 2. Quare quinque Planetae fiunt retrogradi. Luminaria non item? Respondetur primò de Sole, quia is quiescit: vnde fit, vt motus terrae, qui semper directus est, ipsi Soli merè &imperturbatè inesse videatur, tantùm per partem oppositam coeli. De Luna verò, quia motus Terrae annuus, ipsius coelo verè communis est cum terra. Duo autem quae habent eundem motum per omnia, videntur inter se quiescere. Vnde motus Terrae in Luna non sentitur, vt in caeteris planetis. De superioribus Sarurno, Ioue, &Marte respondetur: Quia ipsi sunt tardiores terra: &quia circulus &motus iste Terrae putatur ipsis inesse. Quare sicut illis qui ex L Saturni globo prospicerent, Terra interdum progredi videretur, dum iret per medietatem PBN supra Solem: interdum regredi, dum iret per NAP, stare verò in N &P: sic necesse est, vt nobis ex terra prospicientibus Saturnus volui videatur in partes oppositas. Vt dum est terra in BNA, Saturnus videtur in bna alterius tabulae. Inferiores Venus &Mercurius ideo regredi videntur, quia sunt velociores terra; vnde perinde ac si terra staret immota, Venus, currens in parte circuli remotiori, contrariam planè describit viam illi, quam conficit in parte circuli sui vicina terrae. 3. Ita quaeri potuit (sed nihil respondente Ptolemaeo) quare in magnis orbibus sint tam exigui epicycli, &quare in paruis orbibus tam immanes: hoc est, quare προθαραίρεσις Martis sit maior louiâ, &huius maior quàm Saturni? Et cur non Mercurius etiam maiorem, quàm Venus, habeat, cùm sit inferior Venere; siquidem quatuor reliquorum semper inferior maiorem habet?