Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc facilis est responsio. Mercurij enim &Veneris veros orbes, veteres epicyclos esse putarunt. Mercurij autem, vt velocissimi, minimus etiam orbis est. Superiorum verò vt cuique Telluris orbis propior est, sic maiorem ad eum proportionem habet, &maior apparet. Mars igitur proximus habet maximam aequationem, Saturnus altissimus minimam. Nam si oculus in G constitueretur, ei orbis PN videretur sub angulo TAV. At si in L esset, idem orbis videretur sub angulo RLS. 4. Pariter non iniuriâ mirati sunt veteres, cur tres superiores semper in oppositione cum Sole sint humilimi in suo epicyclo, in coniunctione altissimi: vt si Terra, Sol &g sint in eadem linea, quare Mars tum non possit in alio loco epicycli esse, quàm in y. In Copernico causa facilè redditur, Non enim Mars in epicyclo, sed terra in orbe suo hanc varietatem causatur. Hinc si terra ex A in B discesserit, Sol erit inter G Martem &B Terram. Et tum Mars videbitur in Epicyclo exS in yascendisse. At Terra in A existente, quod est punctum ipsi G proximum: G Mars &Sol viidebuntur ex A iniucem oppositi. Atque haec sunt, quae ex tabula ad oculum demonstrari possunt. Iam deinceps consideremus etiam eccentricitatem huius orbis. Copernicus facit Apogaeum Solis (vel Terrae) vt &caeterorum moueri, non per deferentes, sed per epicyclium paulò tardiùs orbe suo ad initium rediens. Hic motus Apogaei etiam aliquid infert in motibus caeterorum Planetarum. Nam Ptolemaeus caeterorum eccentricitates computat à centro terrae: quòd si centrum Eccentrici Telluris &Apogaeum per consequentiam signorum discesserint in aliam partem Zodiaci, relictis post se aliorum Apogaeis tardioribus; accidet aliqua mutatio eccentricitatum in planetis caeteris. Hoc valde rursum mirabitur Ptolemaei Astronomia, atque ad confingendos nouos orbes confugiet: quibus demonstret, haec ita fieri posse, cùm tamen ex motu Telluris vnico secutura sint. Atque hoc quidem multa post secula vix demum fiet, sed tertiò mutatio eccentricitatis terrenae, qua centrumeccentrici ad Solem accedit, &ab eo recedit, inde à Ptolemaeo ad nos vsque magnum quid in Marte &Venere intulit: quorum eccentricitates cùm mutatae videantur, quid Ptolemaeum dicturum putas? Nunquid rursum nouos circulos in caeterorum infinitam turbam ascisceret, si viueret?