Latin
SPHAERAE D DIMENSIO
Kepler, Mysterium cosmographicum 173
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi autem, &quanta sit haec parallaxeos prosthaphaeresis maxima, Saturno in absidibus versante, in promptu est, rectae enim GV &HX, tangentes orbem magnum, cum EG &EH iam notis, eas continent. Eae ergo EG &EH ex Canone hypothenusarum vel secantium, offerunt angulum EGV ad apogaeum, 5. gr. 55'. 33'. &EHX ad perigaeum 6. gr. 38. 39'. Horum angulorum complementa ad angulum rectum sunt anguli GEV, &HEX, siue arcus OV, &QX, distantiam terrae ab apogaeo commutationis indicantes, quae