Latin
SPHAERAE L DIMENSIO
Kepler, Mysterium cosmographicum 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPHAERAE L DIMENSIO. Pari modo in tabulis Iouis procedendum est. Ad Anomaliami. Sex. 30. gr. computauit Rheinholdus prosthaph. eccentri 5. gr. 13. 40'. quae est angulus NLE. Quarum igitur NL orbis Iouij semidiameter est 100000. talium EN ex foecundo habetur 9150. eiusque dimidia EM 4575. Quare Iouis apogaea distantia à Mundi centro EG est 104575. &perigaea EH 95425. Copernicus lib. 5. cap. 10. &11. numerat ENO917. &EA 687. atque BG vel AN 229. qualium Deinde ibidem prosth. parall. Orbis magni, Ioue ad apogaeum suum versante, EGP est 10. gr. 19. 50'. &excessu, o. gr. 57. 58′'. addito, eiusdem orbis parallaxis, Ioue ad perigaeum suum commorante, EHP est II. gr. 17. 48'. Qualium ergo, sicut in D, orbis Magni semidiameter EP est 100000. talium hîc ex foecundo erit EG 548600. &EH 50060O. atque tota GH 1049200. eiusque dimidia GM524600. Sed qualium semidiameter orbis magni est pars vna, habebitur summa Iouis altitudo à centro mundi, EG, 5. par. 29. 10′. minima 5. par. 0'. 22'. atque semidiameter Sphaerae Iouiae 5. parMaximas prosthaphaereses parellaxeon orbis magni in sphaera Iouis ijdem 548600. &500600. numeri ex canone hypothenusarum exhibent, vid. angulum EGV IO. gr. 30'. 10'. ad apogaeum, sed EHX ad perigaeum 11. gr. 32'. 23'. Contingunt autem eae, dum Commutationis anomalia tanto arcu quadrantem ab apogaeo superat.