Latin
THEORIAT, EIFSQVE
Kepler, Mysterium cosmographicum 178
Unproofread scanNot analysed yet
E centrum est, circa quod, eccentrus eccentri centrum eccentrepicycli circumagit in circello FG, diuersis tamen legibus, Quoties enim terra in Papogaei B vel perigaei D linea fuerit: eccentrepicycli centrum in F fastigium circelli ab A remotissimum ascendit, igitur ipsius eccentrici positus est HI: Ipse verò Mercurius inuenitur in epicycli imo fastigio, K vel L, ad centrum eccentrici proximo, itaque eo situ circulus viae Mercurij est KML, omnium, quàm potest esse angustissimus (Huic in) theoria correspondet, pag. 164. epicyclus NIO) Sed si terra medio inter absides loco fuerit, vt in C:eccentrici centrum in G descendit, punctum centro mundi A proximum (hęc omnino contrario modo à superioribus fiunt) &eccentricum in NO reponit. Ipse Mercurius autem in summum epicycli fastigium P vel Q conscendit, atque amplissimum viae suae orbem, iuxta PRQ describit (huic in) epicyclus PLQ correspondet) Statuit autem Copernicus, Mercurium non per circumferentiam sed per diametrum huius epicycli ascendere &descendere, cuiusmodilibrationes iuxta modum pag. 125. explicatum, contingere possunt. His igitur motibus accidit, vt terra in B existente, prosthaphaereses parallaxeos Mercurij sint omnium minimae, orbis enim Mercurij &minimus est, secundum KML, &minimus apparet, quia terra ab eo remotissima est. Sed in perigaeo D, orbis rursus quidem minimus est, sed malor apparet, quia proximus. In quadratura autem ad C, orbis maximus quidem est, sed quia à terra remotior, nihilo maior apparet.