Latin
THEORIAT, EIFSQVE
Kepler, Mysterium cosmographicum 179
Unproofread scanNot analysed yet
Verum circa S, triente circuli à B, vel sextante à D, Ptolemaeus &Copernicus eum maximum apparere, ideoque maximas prosthaphaereses postulare, quibus à loco suo medio vel à sole longissimè digrediatur, statuunt, siquidem eo loco remotionis &magnitudinis verae mutua compensatione istud efficiatur. Dimensionem orbium Mercurij ex tabulis prosthaphaereseon aliter inuestigandam esse, ex iam dictis facilè patet, quia etsi parallaxes minimae sint ad apogaeum, excessus tamen iuxtà positus non perigaei est, sed alterius loci, sextante inde distantis, quo &orbis aliam magnitudinem, ¢rum alium situm habet. Nec scrupulis proportionalibus hîc satis fidendum est. Ergo sic procedendum erit. 1. Ad Anomaliam 1. Sex. 30. gr. est prostaph. eccentri, 2. gr. 59'. 40'. quae est ACF. Qualium ergo AC est 100000. talium AF ex foecundo fiet 5231. Atque hic est proximus centri eccentrepicycli ad A accessus. 2. Ad Anomaliam 2. Sex. o. gr. hoc est, triente ab apogaeo (quo loco parallaxes maximae sunt) prosthaphaeresis eccentri est 2. gr. 43. 21'. Hoc praesenti schemate Anomalia BS triens est, vel 120. gr. &DS, 60. gr. eccentrici centrum, motus analogia postulante (duplus enim est eccentreccentrici motus ad orbem magnum) peruenit in T, ergo FGT duo trientes, > sextans erit, ideoque GT subtensa, aequalis est EG &ET semidiametris, per 15. quarti. Illa autem in tabulis scripta prosthaphaeresis est angulus AST, vel ASV. Porrò in triangulo ASX, dato angulo ad A per DS6O. gr. cum AXS recto, dabitur AX 50000. &SX 86602 &semis, qualium AS estiooooo. Deinde ablato ASV angulo, 2, gr. 43. 21'. ex ASX30. gr. residuus est VSX 27. gr. 16. 39'. Qualium ergo SX est 100000.