Latin
CAPVT IIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem Sol à terra ambiretur: positis, quae dicta sunt, necessariò ille ordo corporum intra terram includendus fuit, qui duo saltem complectitur: nempe vt mobilia duo cum immobili Sole eundem efficerent numerum ternarium, qui est in exclusis ab orbe terrae. Sic igitur, Luna praesertim terram ambeunte, domicilium nostrum optimus Creator in medio septem Planetarum collocauit. Nam si trium reliquorum ordo ad Solem accessisset: fuissent igitur intra terram cum Sole quatuor Stellae, duae verò tantùm extra. Quae numeri ἀταξία cùm ratione careat, omissa est à Creatore. Cùm item continere sit perfectioris, vt actio, contineri vt passio imperfectoris; primaria verò perfectiora sint caeteris; conuenit, vt trium ordo contineret terram, reliqua continerentur intra orbis terreni ambitum. Atque sic habemus obiter causam, cur extra terram tres moueantur Planetae, intra duo: quae si minus Lectori probatur, cogitet, honorarium hoc esse, non praecipuum. Nam etsi nesciremus causam ob quam supra terram (vel Solem Ptolemaej) tres irent Stellae: tamen sequentia starent cum precedentibus: quia nobis de RE constat. Nec quisquam vnquam dubitauit, quin L2O superiores sint. Tantùm illud teneamus: cùm tres in Copernico Planetae sint supra terram: oportere nos ordinem trium primariorum corporum Cubum, Pyramida, Dodecaedron extra orbem telluris collocare, Octaedrum verò &Icosaedron intra: si palmam in hoc negocio velimus obtinere.