Latin
CAPVT V
Kepler, Mysterium cosmographicum 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Quòd cubus primum corporum, &inter altißimos planetas. ENIAMVS modò ad primaria tria, suaque singulis spacia tribuamus. Et Cubus quidem ad fixas appropinquare debuit, primamque proportionem, quae inter Saturnum &Iouem est, constituere: quia dignissima mundi pars extraterram sunt fixae: vt circuli (post centrum) circumferentia: Cubus verò primum corpus in suo ordine. 1. Solus enim à sua basi generatur, cùm reliqua quatuor non generenturfaciebus suis, sed aut secta sint è Cubo, vt Pyramis, reiectis 4. pyramidibus rectangulis: aut aucta, vt Dedocaedron, appositis sex pentaedris. 2. Solus in homogeneos cubos sine prismate resolui potest. 3. Solus est quaqua versum, &in tres directas dimensiones porrigitur. Nam reliquorum facies inclines sunt, &alicubi, cum se duabus directis sectionibus praebeant, in reliqua sectorem frustrantur. 4.