Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Iouis primùm, dein Saturni, &demum Mercurij tranquilitas &constantia morum est à paucitate planorum: Veneris &Martis turbulentia &leuitas à multitudine. Varium &mutabile semper foemina. Et figura Veneris omnium maximè varia &volubilis. Atque hi gradus sunt. Vnde medius Mercurius, media fides Mercurij versatile &celer ingenium refert Octaedri mobilitas. Nam si super duos angulos voluas, quatuor continualatera per medium figurae directum iter transeunt. Caeteras figuras, quomodocunque voluas, videbis per medium transuersa &impedita incedere latera. Mars multis lateribus pauciora plana efficit, Venus totidem lateribus plura plana: Martis etiam multi conatus irriti sunt: Venus conatibus illi par, prosperiore tamen vtitur fortuna. Nec id mirum esse debet. Facilius enim choreae instituuntur quam bella, &par erat, citiùs ad finem peruenire amores, quàm iras: quia hae perimunt homines, illi gignunt. Eodem pacto Mercurius Saturno felicior est. CAPVT X. De origine numerorum nobilium. FINITVM est singula persequi: neque sine fructu de his Astrologus ampliùs cogitet. Videamus modò Astronomorum Arithmeticam, sacrosque eorum numeros, 6. 12. 60. Igitur excepto quadrante &sextante, sc. 15, 10. omnes sexagenarij partes multiplices reperiuntur in his quinque corporibus. Vicissim exceptis angulis planis Octaedri &cubi, quorum vterque habet 24: Caetera omnia, quae numerantur, sunt pars multiplex sexagenarij: vt existimem vix vlli numero posse ne à Pythagora quidem vllam rem naturalem assignari, quae illi magis sit propria, quàm hic numerus est dictis quinque corporibus. Vnus est Cubus, Vna pyramis, Vnum Dodecaedron, Vnum Icosaedron, Vnum Octaedron, Vnum solitarium sine simili. Bina Duo corpora secundaria; Duo ordines corporum; semper sibi similia; Duae eiusmodi similitudines. Tres anguli basium pyramide, Icosaedro, Octaedro, quia bases trilatera. Tria primaria corpora. Tres angulorum differentiae. Quatuor anguli &latera basis in Cubo. Quatuor solidi pyramidis anguli. Quatuor eiusdem bases Quinque corpora. Quinque anguli &latera in basi dodecaedrica. Sex anguli Octaedri. Sex latera pyramidis. Sex bases cubi. Pulcher numerus. Octo bases octaedri. Octo anguli cubi. Duodecim bases dodecaedri. Duodecim latera Octaedri. Item &cubi. Duodecim anguli Icosaedri. Duodecim plani anguli pyramidis. Ecce hic numerus in omnibus quinque est, Viginti bases lcosaedri. Viginti anguli dodecaedri. Viginti quatuor anguli, plani Octaedri &cubi. Hic alienus est numerus, sed nec praecipuae rei, nec ita alienus: est enim bis 12. ter 8. quater 6. qui omnes sunt in 60. Triginta latera Icosaedri &Dodecaedri. Sexaginta plani anguli dodecaedri &Icosaedri. Praetereaque nihilnumeratur, nisi summas omnium laterum &angulorum inire velimus, quod alienius est. Tum prouenient anguli denominantium basium 18. Facies 5o, Angulitotidem, latera 90. Anguli plani 180. Numeri cognati omnes.