Latin
CAPVT XI
Kepler, Mysterium cosmographicum 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. De situ corporum, &origine Zodiaci. NFESTOS in his capitibus habebo physicos, propterea, quòd naturales planetarum proprietates ex rebus immaterialibus &figuris mathematicis deduxi, porrò verò etiam ex nuda imaginatione sectionum quarundam origines circulorum inuestigare audeam. His paucis responsum volo: quòd Creator Deus, cùm mens sit, &quae vult faciat, non prohibeatur: quò minus in aptandis viribus &designandis circulis ad res vel sine materia vel imaginatione constantes respiciat.