Latin
CAPVT XII
Kepler, Mysterium cosmographicum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Et certè praeter quantum, aut quanto simile, potentiâ qualicunque praeditum, nihil est in toto vniuerso numerabile, praeter Deum, qui ipsissima veneranda Trinitas est. Iam igitur corpora omnia dissecuimus per Zodiacum. Videamus, ecquid sectione hac Zodiacus ipse adeptus vel passus sit. Sectorum igitur dicto modo, Cubi facies ex sectione resultans erit quadrata, vt &Octaedri, Pyramidis triangula, Reliquorum duorum decangula. Quater tria decies faciunt summam centum &viginti. Igitur inscripta circulo, quadratum, triangulum, decangulum, ad idem punctum, arcus varios in circumferentia distinguunt, quos omnes metitur portio non maior centesimâ vicesimâ totius circuli. Naturalis igitur diuisio Zodiaci in 120. ex regulari situ corporum inter orbes. Cuius triplum cum sit 360. videmus hanc diuisionem non omnino nulla ratione niti. Iam si quadratum &triangulum rursum ex eodem puncto separatim deicribamus, portio cir culi minima erit pars duodecima ambitus, nempe Signum. Vt mirum sit, &motum Solis &Lunae menstruum, &coniunctiones magnas Superiorum tam aptè quadrare ad portiones, quae ab eorundem corporibus per triangulum &quadratum distinguuntur. Atque adeo quàm haec duodenaria diuisio penes naturam in precio sit, exemplo cape extraneo: vt quamuis causa non omnino cognita sit, tamen occasio pateat, subinde praeclariùs de his quinque figuris sentiendi. Esto proposita fides aliqua, eiusque sonus Tut. Igitur quot occurrunt voces à T vsque ad octauam consonantes cumT, toties, nec saepius, potes fidem rationaliter diuient. dere, sic vt diuisae fidis partes &inter se &cum integra conson Ego Porrò quotnam illiusmodi voces occurrant aures indicant, Vide schemate &numeris dicam, sti X.