Latin
CAPVT XII
Kepler, Mysterium cosmographicum 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. Diuisio Zodiaci, &aspectus. VLTI diuisionem Zodiaci in duodecim praecisa signa pro figmento humano habuêre, tali nempe, cui nihil rei naturalis subsit. Neque enim haec μόρια viribus aut affectionibus differre naturalibus arbitrantur: sed assumpta propter numeri ad rationes aptitudinem. Quibus etsi non omnino repugno. tamen ne quid temerè reijciatur, ex ijsdem principijs diuisionis huius causam proponam, ad quam Creatorem proprietates (si quas illae distinctas habent) accommodasse vero non erit absimile. Numerorum subiectum quodnam sit, suprà vidimus.