Latin
CAPVT XIIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIIII. Primarius scopus libelli, &quòd haec quinque corpora sint inter orbes, Astronomica probatio. GITVR vt ad principale propositum veniamus: notum est, vias planetarum esse eccentricas: &proinde recepta physicis sententia, quòd obtineant orbes tantam crassitiem, quanta ad demonstrandas motuum varietates requiritur. Et hactenus quidem nostris Philosophis assentitur Copernicus. Verùm iam porrò non paruum cernitur opinionum discrimen. Nam censent Physici ab ima coeli lunaris superficie ad decimam sphaeram vsque nihil esse coelestibus orbibus vacuum: sed tangi semper orbem ab orbe, imamque superioris superficiem cum summa inferioris penitus vniri.