Latin
CAPVT XIIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim quaerenti, quis exempli causa coeli Martij locus sit Physicus, respondent: interiorem Iouis superficiem. Et apud Ptolemaeum, atque vsitatam Astronomiae descriptionem obtinere fortasse possunt hanc causam: propterea quòd orbium proportiones inuestigandi nulla illic occasio, nullum adminiculum. Quemadmodum enim ijs, qui de nouis Indijs scripserunt, nemo facilè contradicit, qui illa loca non ipse lustrauit: sic physicorum ratiunculas de contactu orbium Astronomus reijcere non potest, quem obseruationum experientia &hypothesium conditio in coelum ipsum, interque orbes non euexit. Iam verò ex Copernici hypothesibus, &ex illo terrae motu sequitur, nullam esse orbium vicinorum differentiam, quae non multis partibus orbis vtriusque eccentricitatem superet. Atque huius rei cape exemplum ex Telluris &Veneris orbibus, ijs nempe, qui minimum ab inuicem absunt. Qualium Telluris à centro mundi distantia mediocris est 60. ,talium Veneris ab eodem distantia mediocris est 43– Differentia 1612 scrupula. Iam Tellus in perigaeo appropinquat Veneri scrupulis 22 Venus illi obuiam procedit in Apogaeo scrupulisitidem 2– summa, 5. scrupulorum. Ergo duodecim residuis scrupulis haec duo corpora distant etiam cum proximè ab inuicem absunt. Quòd si suis hoc intermedium spacium compleri asserat deferentibus nodos, &circulis latitudinum, is cogitet: posse ea officia etiam à longè tenuioribus orbibus, quàm qui tantum hiatum impleant, administrari: neque naturam immani mole tantorum orbium onerandam. Quamuis hercle Copernici hypotheses omnes ita comparatae, ita aptae sunt, ita inuicem inseruiunt, vt haud facilè vllo orbe, qui vltra planetae viam euagatur, ad motus reddendos indigere videamur. Sed esto, vt in propinquis spacia his impleantur orbibus: quaeso illud quale sit videamus. Cum à perigaea Iouis distantia ad Martis Apogaeam, duplo longius numeretur spacium, quàm ab ipso Marte ad centrum Mundi (Iouis enim distantia tripla est ad Martiam) ergone ad pusilli Planetae vix ad sen